

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 16: Versus 30
Nunc scimus quia scis omnia.Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quae illos delectabant audire: et quae ipsi interrogate volebant, haec ipse praeveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium.Et non opus est tibi,etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo praesciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.